The Bula

Erection of the Eparchy
Paulus Episcopus Servus Servorum Dei

Ad perpetuam rei memoriam. Trichuriensis Eparchiae sacer Praesul, Venerabilis Frater Josephus Kundukulam de animarum utilitate aptius procuranda sollicitus, censuit obtineri id posse, si esua quae am vio territorio patet atque incolarum numero fieguens est, altera deduceretur et constitueretur eparchia, ab suo regenda et jovenda Episcopo, Quod ut fieret cum ab Apostolica hac Sede petierit. Nos, accepta eodem super negotio sententia Venerabilis fratris Nostri Petri Pauli S.R.E. Cardinalis Philippe Prefecti Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, atque Pro-Nuntii Apostolici in India, sequentia decernimus et iubemus. Ab eparchia Trichuriensis Districtum separamus Cranganorensem, magnam partem Districtus Mukundapuram et parvas portiones districtum-Parur-et-Alwaye- ad septemtrionem fluminisChalakudy, iisque novam eparchiam condimus, Irinjalakudensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus ac territoria, quae diximus, terminantur. Sic condita eparchia suffraganea erit Metropolitanae Sedi Ernakulamensi, sedem in urbe - Irinjalakuda - habebit atque episcopalis magisterii cathedram in templo Sancti Thomae, eadem in urbe exstante: Seminarium minus praeterea excitabitur, pueris et iuvenibus in sortem Domini vocatis educandis. Haec quae praescripsimus, ad exitum adducet. Apostolicus in India Pro-Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, effectique negotii sueta documenta exarentur ad sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus quam primum mittenda. Has vero Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Junii, anno Domini millesimo noncentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo sexto.

+ Joannes Card. Villot (Sd)
Secretarius States

Marius Brini
Secretarius
Marcellus Rossetti (Sd)
Proton. Apostolicus